Evandre - 080 101 Sacrifice d'Iphigénie

           

080 101 Sacrifice d'Iphigénie (de natura rerum chant 01, Lucrèce)

Format pdf : Texte au format PDF

Les crimes de la superstition

De rerum natura I,80-101

Le sacrifice d'Iphigénie

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis 80

impia te rationis inire elementa viamque

indugredi sceleris. Quod contra saepius illa

religio peperit scelerosa atque impia facta.

Aulide quo pacto Triviai virginis aram

Iphianassai turparunt sanguine foede 85

ductores Danaum delecti, prima virorum.

cui simul infula virgineos circum data comptus

ex utraque pari malarum parte profusast,

et maestum simul ante aras adstare parentem

sensit et hunc propter ferrum celare ministros 90

aspectuque suo lacrimas effundere civis,

muta metu terram genibus summissa petebat.

Nec miserae prodesse in tali tempore quibat,

quod patrio princeps donarat nomine regem;

nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras 95

deductast, non ut sollemni more sacrorum

perfecto posset claro comitari Hymenaeo,

sed casta inceste nubendi tempore in ipso

hostia concideret mactatu maesta parentis,

exitus ut classi felix faustusque daretur. 100

Tantum religio potuit suadere malorum

Vocabulaire :

Fréquence 1

Mots de liaisons


Agamemnon crime gloire guerre prêtre religion sacrifice superstition

Valid XHTML 1.0!